Psalmus 34 | Psalm 34 in Latin
Автор: Oramecum
Загружено: 2022-07-03
Просмотров: 587
Описание:
Psalm 34 in Latin, ecclesiastical pronunciation.
Pretty good Psalter:
https://raw.githubusercontent.com/eqV...
https://raw.githubusercontent.com/eqV...
Psalmus 34 [Clementine Vulgate]:
Ipsi David.
Iúdica, Dómine, nocéntes me,
expúgna impugnántes me.
Apprehénde arma et scutum:
et exsúrge in adiutórium mihi.
Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me:
dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
Confundántur et revereántur,
quæréntes ánimam meam.
Avertántur retrórsum, et confundántur
cogitántes mihi mala.
Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti:
et ángelus Dómini coárctans eos.
Fiat via illórum ténebræ et lúbricum:
et ángelus Dómini pérsequens eos.
Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui:
supervácue exprobravérunt ánimam meam.
Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum:
et in láqueum cadat in ipsum.
Ánima autem mea exsultábit in Dómino:
et delectábitur super salutári suo.
Ómnia ossa mea dicent:
Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius:
egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
Surgéntes testes iníqui,
quæ ignorábam interrogábant me.
Retribuébant mihi mala pro bonis:
sterilitátem ánimæ meæ.
Ego autem cum mihi molésti essent,
induébar cilício.
Humiliábam in ieiúnio ánimam meam:
et orátio mea in sinu meo convertétur.
Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam:
quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt:
congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne:
frenduérunt super me déntibus suis.
Dómine, quando respícies?
restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
Confitébor tibi in ecclésia magna,
in pópulo gravi laudábo te.
Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque:
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur:
et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
Et dilatavérunt super me os suum:
dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
Vidísti, Dómine, ne síleas:
Dómine, ne discédas a me.
Exsúrge et inténde iudício meo:
Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine, Deus meus,
et non supergáudeant mihi.
Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ:
nec dicant: Devorávimus eum.
Erubéscant, et revereántur simul,
qui gratulántur malis meis.
Induántur confusióne et reveréntia
qui magna loquúntur super me.
Exsúltent et læténtur qui volunt iustítiam meam:
et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui volunt pacem servi eius.
Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam,
tota die laudem tuam.
Повторяем попытку...
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео
-
Информация по загрузке: