Hymnus - Urbs Ierusalem Beata
Автор: Hader Enrique Cardona Hurtado
Загружено: 2019-11-04
Просмотров: 9047
Описание:
In Dedicatione Ecclesiæ ad Vesperas
https://m.facebook.com/story.php?stor...
Urbs Ierusalem beata
dicta pacis visio
quae construitur in cælis
vivis ex lapidibus
et angelis coronata
ut sponsata comite.
Nova veniens de cœlo
nuptiali thalamo.
Præparata, ut sponsata,
copuletur Domino.
Plateæ et muri eius
ex auro purissimo.
Portæ nitent margaritis,
adytis patentibus,
et virtute meritorum
Illuc introducitur
omnis qui ob Christi nomen
hic in mundo premitur.
Tunsionibus, pressuris,
Expoliti lapides,
suis coaptantur locis,
per manus artificis,
Disponuntur permansuri,
sacris ædificiis.
Gloria et honor Deo usquequo altissimo
a Patri Filioque atque Sancto Flamini
quibus laudes et potestas per æterna sæcula.
Amen.
Повторяем попытку...
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео
-
Информация по загрузке: