Hymnus - Te Deum
Автор: PapalMusic
Загружено: 2022-01-05
Просмотров: 36969
Описание:
Maria santissima Madre di Dio - Primi Vespri e Te Deum in ringraziamento per l’anno trascorso
Basilica di San Pietro, 31 dicembre 2021
Solemnity of Mary, Mother of God - First Vespers and Te Deum in thanksgiving for the past year
Saint Peter's Basilica, 31 December 2021
Hymnus - Te Deum
Te Deum laudámus: te Dominum confitémur.
Te ætérnum Patrem omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli; tibi cæli et univérsae potestátes.
Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus Apostolórum chorus;
Te Prophetárum laudábilis númerus;
Te Mártyrum candidátus laudat exércitus.
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia:
Patrem imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum et únicum Fílium;
Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, Christe.
Tu Patris sempitérnus es Fílius.
Tu ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris.
Judex créderis esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis in glória numerári.
Повторяем попытку...
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео
-
Информация по загрузке: