Psalm 145 | Sung in Latin (Vulgate Bible)
Автор: Vulgate Latin Bible Songs
Загружено: 2025-12-26
Просмотров: 3
Описание:
Alleluia, Aggæi, et Zachariæ.
Lauda, anima mea, Dominum; laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos.
Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
Regnabit Dominus in sæcula: Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Повторяем попытку...
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео
-
Информация по загрузке: