Theseus und Ariadne. Dein Lateinlehrer liest: Lese- und Hörverstehen Latein Teil 3
Автор: Dein Lateinlehrer (Magister Berolinensis)
Загружено: 2023-03-13
Просмотров: 781
Описание:
Dē Thēseō et Ariadnā
Thēseus fuit Aegeī, rēgis Athēnārum, fīlius. Cum nōnnūllīs puerīs puellīsque ōlim ex patriā in īnsulam Crētam nāvigābat. Nam nuntiī Mīnōis tyrannī Athēnās vēnerant et iterum septem puerōs septemque puellās ā rēge postulā-verant. Thēseus autem, postquam verba nuntiōrum audīvit, cum puerīs puellīsque in Crētam nāvigāre et iniūriae fīnem facere cōnstituit. Pater autem Thēseō dīxit: „Sī ex īnsulā Crētā victor revertēs, nāvigā - amābō tē - vēlīs candidīs! Nam iī, quī cum līberīs ad Mīnōtaurum mittuntur, vēlīs ātrīs in patriam renāvigāre solent.“
Tum Thēseus patrī valedīxit et nāvem cōnscendit.
„Ō miserī“, inquit, „pūrī et integrī estis nam iniūriā abstinuistis et culpā vacātis. Tamen vōs ā Mīnōtaurō necārī tyrannō Crētae placet. Ego quidem mōnstrum terribile ā vōbīs arcēbō. Vōs ā mē ex periculō servābiminī neque ā Mīnōtaurō necābiminī. Pericula nōn timeō, nōn retinēbōr periculīs. Mox Athēnae trībūtō dūrō līberae erunt.“
Thēseus, postquam in īnsulam Crētam pervēnit, amōre captus est Ariadnae, fīliae tyrannī. Puellae dē cōnsiliō suō nārrāvit. Tum Ariadna: „Mīnōtaurus quidem“, inquit, „ā tē necābitur, tū autem redīre nōn poteris, nam in Labyrinthō, quod ā Daidalō aedificātum erat, errābis. Sed tē amō semperque amābō. Itaque ā mē magnō ex periculō servāberis. Fīlum enim longum tibi dabō, quod tibi viam ē labyrinthō mōnstrābit.“ Cōnsilium Ariadnae ā Thēseō adhibitum atque prōfectō nōn modo mōnstrum necātum sed etiam vīta Thēseī servāta est. Mīnōtaurus ā Thēseō superātus Neptūnō immolātus est. Ariadnam autem Thēseus sēcum dūxit, sed iussū Bacchī eam in īnsulā Naxō relīquit.
Iam ōrae Atticae appropinquābant nautae et iuvenēs Athēniēnsēs et valdē gaudēbant, nam mōnstrum horridum tandem superātum erat. Tam laetī erant nautae neque vēlīs candidīs nāvigābant. Aegeus autem, pater Thēseī, cum vēla ātra vīdit, Thēseum fīlium ā Mīnōtaurō necātum esse crēdidit. Itaque Aegeus in mare sē praecipitāvit. Hāc dē causā id mare ā nōmine Aegeī posteā mare Aegeum vocābātur. Et hic est fīnis fābulae.
Повторяем попытку...
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео
-
Информация по загрузке: