Psalm 91 | Sung in Latin (Vulgate Bible)
Автор: Vulgate Latin Bible Songs
Загружено: 2025-11-04
Просмотров: 77
Описание:
Psalmus Cantici, In die Sabbati
Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: ut intereant in sæculum sæculi.
Tu autem Altissimus in æternum Domine.
Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
Ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.
Повторяем попытку...
Доступные форматы для скачивания:
Скачать видео
-
Информация по загрузке: